monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 138, 1
Grintwurtz valde calida est, et venenosum, id est slimech succum tenet. Nam tam atrum et acerbum venenum in se habet, quod ipsa nullam sanitatem homini conferre potest, quia si in una re homini sanitatem daret, in alia re interius illi maiorem infirmitatem conferret. Si enim eam aliquis comedit aut bibit, eum interius exulcerat et laedit, et ideo interdum et solutionem et digestionem in homine cum dolore facit et non cum sanitate.